- AEMYLIUS Scaurus
- AEMYLIUS Scaurusnobilis et pauper. Nam pater eius, quamvis patricius, ob paupertatem carbonarium negotium exercuit. Idem primo dubitavit, honores peteret, an argentariam faceret; sed eloquentiae consultus ex ea gloriam peperit. Aedilis, iuri reddendo magis, quam muneri edendo studuit. Praetor adversus Iugurtham pugnavit, eius tandem pecumiâ victus Consul legem de sumptibus et libertinorum suffragiis tulit. Plinius de viris illustribus. c. 72. Cicer. pro Fonteio c. 7. Ecquem, inquit, hominem vidimus, ecquem vere commemorare possumus parem consilio, gravitate, constantiâ, ceterisque virtutibus, honoris, ingenii, rerum gestarum oranmentis M. Aemyliô Scaurô fuisse? Tamen huius, cuius iniurati nut prope terrarum orbis regebatur, iurati testimonio, neque in C. Fimbriam, neque in C. Memmium creditum est. Huius fil. M. Aemylius Scaurus, Syllae privignus fuit. In Aedilitate sua fecit Theatrum, opus maximum omnium, quae unquam fuêre humanâ manu facta; non temporariâ morâ, verum etiam aeternitatis destinatione. Plin. l. 36. c. 15. Vide Scaurus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.